PRECES LEONINÆ PRINCIPALES


ORATIO AD SANCTUM MICHAËLEM ARCHANGELUM
Sancte Mìchaël Archàngele, defènde nos in proèlio,
contra nequìtiam et insìdias diàboli, esto præsìdium.
Ìmperet illi Deus, sùpplices deprecàmur.
Tùque, prìnceps milìtiæ cælèstis, Sàtanam aliòsque spìritus malìgnos
qui ad perditiònem animàrum pervagàntur in mundo,
divìna virtùte, in Infèrnum detrùde.
Amen.

Cor Jesu sacratìssimum. Miserère nobis.
Cor Jesu sacratissimum.
Miserere nobis.
Cor Jesu sacratissimum. Miserere nobis.


ORATIO AD SANCTUM IOSEPH
Ad te beàte Iòseph, in tribulatiòne nostra confùgimus, atque, imploràto Sponsæ tuæ sanctissìmæ auxìlio, patrocìnium quòque tuum fidènter expòscimus. Per eam, quaèsumus quæ te cum immaculàta Vìrgine Dei Genetrìce coniùnxit, caritàtem, pèrque patèrnum, quo Pùerum Iesum amplèxus es, amòrem, sùpplices deprecàmur, ut ad hereditàtem, quam Iesus Christus acquisìvit Sànguine suo, benìgnus respìcias, ac necessitàtibus nostris tua virtùte et ope succùrras. Tuère, o Custos providentìssime divìnæ Famìliæ, Iesu Christi sòbolem elèctam; pròhibe a nobis, amantìssime Pater, omnem erròrum ac corruptelàrum lùem; propìtius nobis, sospitàtor noster fortìssime, in hoc cum potestàte tenebràrum certàmine e cælo adèsto; et sicut olim Pùerum Iesum e summo eripuìsti vitæ discrìmine, ita nunc Ecclèsiam sanctam Dei ab hostìlibus insìdiis atque ab omni adversitàte defènde: nosque sìngulos perpètuo tege patrocìnio, ut ad tui exèmplar et ope tua suffùlti, sancte vìvere, pie èmori, sempiternàmque in cælis beatitùdinem àssequi possìmus. Amen.


EXORCISMUS IN SATANAM ET ANGELOS APOSTATICOS
Jussu Leonis Pp. XIII editus
Acta Sanctæ Sedis vol. XXIII

Ad + tacite fiat signum crucis.

In nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti. Amen.

Ad S. Michaëlem Archangelum precatio
Prínceps gloriosíssime cœléstis milítiæ, sancte Michaël Archángele,
defénde nos in prœlio advérsus príncipes et postestátes advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequitiæ, in cœléstibus.
Veni in auxílium hóminum: quos Deus ad imáginem similitúdinis suæ fecit, et a tyránnide diáboli emit prétio magno.
Te custódem et patrónum sancta venerátur Ecclésia; tibi trádidit Dóminus ánimas redemptórum in supérna felicitáte locándas.
Deprecáre Deum pacis, ut cónterat sátanam sub pédibus nostris, ne ultra váleat captivos tenére hómines, et Ecclésiæ nocére.
Offer nostras preces in conspéctu Altíssimi, ut cito anticipent nos misericórdiæ Dómini, et apprehéndas dracónem, serpéntem antíquum, qui est diábolus et sátanas, et ligátum mittas in abyssum, ut non sedúcat ámplius gentes.

Exorcísmus
In nómine Iesu Christi Dei et Dómini nostri,
intercedénte immaculata Vírgine Dei Genitríce Maria,
beáto Michaële Archángelo, beátis Apóstolis Petro et Paulo
et ómnibus Sanctis, et sacra ministérii nostri auctoritáte confisi,
ad infestatiónes diabólicæ fraudis repelléndas secúri aggrédimur.

Psalmus 67 (stando)
Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimici eius, et fúgiant qui odérunt eum, a fácie eius.
Sícut déficit fumus, defíciant: sícut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei.

V - Ecce Crucem Dómini, fúgite, partes advérsæ;
R - Vicit Leo de tribu Juda, radix David.
V - Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos.
R - Quemádmodum sperávimus in Te.

Exorcizamus te, omnis immúnde spíritus, omnis satánica potéstas, omnis incúrsio infernális adversárii, omnis légio, omnis congregátio et secta diabólica, in nómine et virtúte Dómini nostri Iesu
Christi, eradicáre et effugáre a Dei Ecclésia, ab animábus ad imáginem Dei cónditis ac pretióso divini Agni sánguine redémptis
. Non ultra áudeas, sérpens callidíssime, decípere humánum genus, Dei Ecclésiam pérsequi, ac Dei eléctos excútere et cribráre sicut tríticum. Imperat tibi Deus Altíssimus , cui in magna tua supérbia te símilem habéri adhuc præsúmis; qui omnes hómines vult salvos fieri, et ad agnitiónem veritátis venire. Imperat tibi Deus Pater ; Imperat tibi Deus Fílius ; Imperat tibi Deus Spíritus Sanctus . Imperat tibi Christus, ætérnum Dei Verbum caro factum , qui pro salúte géneris nostri tua invídia pérditi, humiliávit semetípsum factus obédiens usque ad mortem; qui Ecclésiam suam ædificávit supra firmam petram et portas ínferi advérsus eam numquam esse prævalitúras edíxit, cum ea ipse permansúrus ómnibus diébus usque ad comsummatiónem sæculi. Imperat tibi sacraméntum Crucis , omniúmque christiánæ fídei Mysteriórum virtus . Imperat tibi excélsa Dei Génitrix Virgo Maria , quæ superbíssimum caput tuum a primo instánti immaculátæ suæ Conceptiónis in sua humilitáte contrivit. Imperat tibi fides sanctórum Apostolórum Petri et Pauli ceterorúmque Apostolórum . Imperat tibi Mártyrum sanguis, ac pia Sanctórum et Sanctárum ómnium intercéssio . Ergo, draco maledícte et omnis légio diabólica, adjurámus te per Deum vivum, per Deum verum, per Deum sanctum, per Deum, qui sic diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum dáret, ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam; cessa decípere humánas creatúras, eisque ætérnæ perditiónis venénum propináre: désine Ecclésiæ nocére et eius libertáti láqueos inícere. Vade, sátana, invéntor et magíster omnis falláciæ, hostis humánæ salútis. Da locum Christo, in quo nihil invenísti de opéribus tuis: da locum Ecclésiæ unæ, sanctæ, cathólicæ et Apostólicæ, quam Christus ipse acquisívit sánguine suo. Humiliáre sub poténti manu Dei; contremisce et éffuge, invocáto a nobis sancto et terríbili Nómine Iesu, quem ínferi trémunt, cui Virtútes cœlórum et Potestátes et Dominatiónes subiéctæ sunt; quem Chérubim et Séraphim indeféssis vócibus láudant, dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sabaoth.

V - Dómine, exáudi oratiónem meam.
R - Et clámor meus ad te véniat.

Orémus
Deus cœli, Deus terræ, Deus Angelórum, Deus Archangelórum, Deus Patriarchárum, Deus Prophetárum, Deus Apostolórum, Deus Mártyrum, Deus Confessórum, Deus Vírginum, Deus qui potestátem habes donáre vitam post mortem, réquiem post labórem: quia non est Deus præter Te, nec esse postest nisi Tu, creátor ómnium visibílium et invisibílium, cuius regni non érit finis: humíliter maiestáti glóriæ tuæ supplicámus, ut ab ómni infernálium spirítuum potestáte, láqueo, deceptióne et nequítia nos poténter liberáre, et incólumes custodíre dignáris.
Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.

Ab insídiis diáboli, líbera nos, Dómine.

V - Ut Ecclésiam tuam secúra tibi fácias libertáte servire,
R - Te rogámus, áudi nos.
V - Ut inimícos sanctæ Ecclésiæ humiliáre dignéris,
R - Te rogámus, áudi nos.