ORATIO DOMINICA - PATER NOSTER
Pater noster,
qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum,
advéniat regnum tuum,
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie,
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris,
et ne nos indúcas in tentatiónem,
sed líbera nos a malo.
Amen.

SALUTATIO ANGELICA - AVE MARIA
Ave, María,
grátia plena, Dóminus tecum;
benedícta tu in muliéribus,
et benedíctus fructus ventris tui Iesus.
Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus,
nunc et in hora mortis nostr
æ.
Amen.

DOXOLOGIA MINOR - GLORIA
Gloria Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sæcula sæculórum.
Amen.

ORATIO AD SANCTUM MICHAËLEM ARCHANGELUM
Sancte Mìchaël Archàngele, defènde nos in proèlio,
contra nequìtiam et insìdias diàboli, esto præsìdium.
Ìmperet illi Deus, sùpplices deprecàmur.
Tùque, prìnceps milìtiæ cælèstis, Sàtanam aliòsque spìritus malìgnos
qui ad perditiònem animàrum pervagàntur in mundo,
divìna virtùte, in Infèrnum detrùde.
Amen.


ORATIO AD ANGELUM CUSTODEM
Angele Dei,
qui custos es mei,
me tibi commíssum pietáte supérna,
illúmina, custódi, rege et gubérna.
Amen.

REQUIEM ÆTERNAM
Réquiem æternam dona eis, Dómine,
et lux perpétua lúceat eis.
Requiéscant in pace.
Amen.


SALVE REGINA
Salve, Regína,
mater misericórdiæ
, vita, dulcédo et spes nostra, salve.
Ad te clamámus, éxsules fílii Hevæ.
Ad te suspirámus, geméntes et flentes in hac lacrimárum valle.
ia ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte;
et Iesum, benedíctum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsílium osténde.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.
Amen.

AVE IOSEPH  (quae Conchiglia data est)
Ave Ioseph,
grátia plenus, Dóminus tecum;
benedíctus tu in homínibus,
et benedíctus fructus ventris Mari
æ, Iesus.
Sancte Ioseph, ora pro nobis peccatóribus,
nunc et in hora mortis nostr
æ.
Amen.


CREDO
PROFESSIO FIDEI TRIDENTINÆ - A Pius P.P. IV - Sacrosanctum, Œecumenicum Concilium Tridentum 1545-1563

Ego N.… firma fide credo et profiteor omnia et singula, quae continentur in symbolo fidei, quo sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet:

Credo
in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem cœli et terræ, visibílium ómnium, et invisibílium.
Et in unum Dóminum Iesum Christum, Fílium Dei unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia saécula.

Deum de Deo, Lumen de Lúmine, Deum verum de Deo vero. Génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt.
Qui propter nos hómines, et propter nostram salútem descéndit de cœlis.
(
Genuflessione )
Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex Maria Vírgine: et homo factus est.
Crucifíxus étiam pro nobis: sub Póntio Pilato passus, et sepúltus est. Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras. Et ascéndit in cælum: sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória iudicáre vivos et mórtuos: cuius regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum, et vivificántem: qui ex Patre, Filióque procédit. Qui cum Patre et Filio simul adorátur et conglorificátur: qui locútus est per Prophétas.Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam. Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum. Et expécto resurrectiónem mortuórum. Et vitam ventúri sæculi. Amen.

Apostolicas et ecclesiasticas traditiones reliquasque eiusdem Ecdesiae observationes et constitutiones firmissime admitto et amplector. Item sacram Scripturam iuxta eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione sacrarum Scripturarum admitto, nec eam umquam, nisi iuxta unanimem consensum patrum accipiam et interpretabor.
Profiteor quoque septem esse vere et proprie sacramenta Novae Legis a Iesu Christo Domino nostro instituta atque ad salutem humani generis, licet non omnia singulis necessaria, scilicet Baptimam, Confirmationem, Eucharistiam, Poenitentiam, extremam Unctionem, Ordinem et Matrimonium, illaque gratiam conferre, et ex his Baptismum, Confirmationem et Ordinem sine sacrilegio reiterari non posse. Receptos quoque et adprobatos Ecclesiae catholicae ritus in supradictorum omnium sacramentorum sollemni administratione recipio et admitto. Omnia et singola, quae de peccato originali et de iustificatione in sacrosancta Tridentina synodo definita et declarata fuerunt, amplector et recipio. Profiteor pariter in missa offerri Deo verum, proprium et propitiatorium sacrificium pro vivis et defunctis, atque in sanctissimo Eucharistiae sacramento esse vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem una cum anima et divinitate Domini nostri Iesu Christi, fierique conversionem totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem, quam conversionem catholica Ecclesia transsubstantiationem ap pellat. Fateor etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Christum verumque sacramentum sumi. Constanter teneo purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis iuvari; similiter et sanctos una cum Christo regnantes venerandos atque invocandos esse, eosque orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum reliquias esse venerandas. Firmiter assero, imagines Christi ac Deiparae semper virginis, nec non aliorum sanctorum, habendas et retinendas esse, atque eis debitum honorem ac venerationem impertiendam; indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarumque usum Christiano populo maxime salutarem esse affirmo. Sanctam catholicam et apostolicam Romanam Ecclesiam omnium Ecclesiatum matrem et magistram agnosco; Romanoque pontifici, beati Petri apostolorum principis successori ac Iesu Christi vicario veram oboedientiam spondeo ac iuro. Cetera item omnia a sacris canonibus et oecumenicis conciliis, ac praecipue a sacrosaneta Tridentina synodo [et ab oecumenico concilio Vaticano, tradita, definita ac declarata, praesertim de Romani pontificis primatu et infallibili magisterio], indubitanter recipio atque profiteor; simulque contraria omnia, atque haereses quascumque ab Ecclesia damnatas et reiectas et anathematizatas ego pariter damno, reicio et anathematizo.

Hanc veram catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor et veraciter teneo, eamdem integram et immaculatam usque ad extremum vitae spiritum constantissime, Deo adiuvante, retinere et confiteri atque a meis subditis vel illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri et praedicari, quantum in me erit, curaturum, ego idem N.… spondeo, voveo ac iuro: sic me Deus adiuvet, et haec sancta Dei Evangelia.

MAGNIFICAT
Magníficat ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus in Deo salvatóre meo,
uia respéxit humilitátem ancíllæ suæ.
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo, dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede et exaltávit húmiles.
Esuriéntes implévit bonis et divites dimisit inanes.
Suscépit Ísræl púerum suum, recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, Àbraham
et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum.
Amen.


SANCTUS
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sàbaoth.
Pleni sunt c
æli et terra Gloria Tua. Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.


ACTUS CONTRITIONIS

Deus meus, ex toto corde pœnitet me
omnium meorum peccatorum eaque detestor,
quia peccando, non solum pœnas a Te iuste statutas promeritus sum,
sed præsertim quia offendi Te, summum bonum,
ac dignum qui super omnia diligaris.
Ideo firmiter propono, adiuvante gratia Tua,
de cetero me non peccaturum peccandique occasiones proximas fugiturum.

Amen.


ROSARIUM
Mystéria gaudiosa
(in feria secunda et sabbato)
Annuntiátio. Visitátio. Natívitas. Præsentátio.
Invéntio in Tempio.
Mystéria luminósa
(in feria quinta)
Baptísma apud Iordánem.
Autorevelátio apud Cananénse matrimónium. Regni Dei proclamátio coniúcta cum invitaménto ad conversiónem. Transfigurátio. Eucharístiæ Institútio.
Mystéria dolorósa (in feria tertia et feria sexta)
Agonía in Hortu. Flagellátio. Coronátio Spinis. Baiulátio Crucis.
Crucifíxio et Mors.
Mystéria gloriósa (in feria quarta et Dominica)
Resurréctio. Ascénsio. Descénsus Spíritus Sancti. Assúmptio.
Coronátio in Cælo.

Salve Regina…

LITANIÆ
Kyrie, eleison............................................................... Kyrie, eleison
Christe, eleison............................................................ Christe, eleison
Kyrie, eleison............................................................... Kyrie, eleison
Christe, audi nos.........................................................
Christe, audi nos
Christe, exaudi nos..................................................... Christe, exaudi nos

Pater de cælis, Deus.................................................... miserere nobis
Fili, Redemptor mundi, Deus................................... miserere nobis
Spiritus Sancte, Deus.................................................. miserere nobis
Sancta Trinitas, unus Deus........................................ miserere nobis

Sancta Maria................................................................ ora pro nobis
Sancta Dei Génitrix...
Sancta Virgo Vírginum...
Mater Christi...
Mater Ecclesiæ...
Mater divinæ gratiæ...
Mater puríssima...
Mater castíssima...
Mater inviolata...
Mater intemerata...
Mater amabilis...
Mater admirabilis...
Mater boni consílii...
Mater Creatoris...
Mater Salvatoris...

Virgo prudentissima...
Virgo veneranda...
Virgo predicanda...
Virgo potens...
Virgo clemens...
Virgo fidelis...
Speculum justitiæ...
Sedes sapientiæ...
Causa nostræ lætitiæ...
Vas spirituale...
Vas honorabile...
Vas insigne devotionis...
Rosa mystica...
Turris davidica...
Turris eburnea...
Domus aurea...
Fœderis arca...
Janua cæli...
Stella matutina...
Salus infirmorum...
Refugium peccatorum...
Consolatrix afflictorum...
Auxilium christianorum...
Regina Angelorum...
Regina Patriarcharum...
Regina Prophetarum...
Regina Apostolorum...
Regina Martyrum...
Regina Confessorum...
Regina Virginum...
Regina sanctorum omnium...
Regina sine labe originali concepta...
Regina in c
ælum assumpta...
Regina sacratissimi Rosarii...
Regina pacis...


Agnus Dei, qui tollis peccata mundi........................... parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi........................... exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi........................... miserere nobis.

Oratio ad finem Rosarii dicenda
Ora pro nobis, sancta Dei génetrix.

Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.


Orémus.

Deus, cuius Unigénitus per vitam, mortem et resurrectiónem suam nobis salútis ætérnæ prǽmia comparávit, concéde, quǽsumus: ut hæc mystéria sacratíssimo beátæ Maríæ Virginis Rosário recoléntes, et imitémur quod cóntinent, et quod promíttunt assequámur.
Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.